Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.1.1 Cic. Fam. 8.1.3 (English) >>Cic. Fam. 8.2.1

8.1.2 si quid in re p. maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quae que de eo spes sit diligenter tibi perscribemus. ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est. nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in K. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant cum Romae nos essemus.

8.1.3 tu si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat quid cupiat), fac mihi perscribas.

8.1.4 quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt. Alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est, alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu; neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos quos tu nosti palam secreto narrantur at Domitius, cum manus ad os apposuit. te a. d. viiii K. Iun. subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse. urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi. Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. tui politici libri omnibus vigent. .



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.1.1 Cic. Fam. 8.1.3 (English) >>Cic. Fam. 8.2.1

Powered by PhiloLogic